1 Thessalonians 1

Thessalonicenses sunt Macedones. Hi in Christo Jesu accepto verbo veritatis perstiterunt in fide, etiam in persecutione civium suorum. Praeterea, nec receperunt falsos apostolos, nec ea quae a falsis apostolis dicebantur. Hos collaudat Apostolus, scribens eis ab Athenis, per Tichicum diaconem, et Onesimum acolythum. Nominibus illorum praescribitur salutatio, sed sensus et verba hujus epistolae solius apostoli sunt. De more suo salutationem praemittit, qua praemissa de bonis eorum gratias agit, commemorans non solum fidem et opera, sed etiam conversionis modum et malorum sustinentiam. Inde ita certi ac si jam videatis, et ita eos animat. . Quia per me recepistis dona Spiritus, non parce, sed in plenitudine. etc. Per hoc etiam quod nos passi sumus in exemplum vobis, patet quod Deus vos dilexit et elegit. . .
Copyright information for VulgGlossa